

Liber Judith*
Caput 8: Versus 2
Et vir ejus fuit Manasses,etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus:Ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu[Gal. 3.].Et ad Romanos ait:Mortificati estis legi per corpus Christi Jesu, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit[Rom. 7.].Et vir Manasses, Christus Ecclesiae sponsus. Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinae per consolationem vitae futurae. Hic in tempore messis hordeaceae, id est collectionis plebis Judaicae, cum mitteret apostolos suos praedicare et manipulos credentium congregare: venit aestus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus.Caput enim Christi Deus[II Cor. 2.].Inde enim maxime scandalizabantur Judaei, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde,Facis teipsum Deum[Joan. 10.].Et alibi:Quia Filium Dei se fecit[Ibid. 19.].Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem saeculi, nec erroribus haereticis dignatur pollui. Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiae et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit.